|
Et auferam de spiritu qui est in
te, et superponam super eos; et sustinebunt tecum impetum populi, et
non portabis illos tu solus. Plerique latini interpretes non ut in
graeco est, transtulerunt; sed dixerunt, Auferam de spiritu tuo qui
est in te, et ponam super eos, aut ponam in eis; et fecerunt sensum
laboriosum ad intelligendum. Putari enim potest de spiritu ipsius
hominis dictum, quo humana natura completur corpore adjuncto, quae
constat ex corpore et spiritu, quem etiam animam dicunt: de quo et
Apostolus dicit, Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi
spiritus hominis qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo scit
nisi Spiritus Dei. Et quod adjungit ac dicit, Nos autem non
spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est (I
Cor. II, 11, 12); ostendit utique alium esse Spiritum
Dei, cujus particeps fit spiritus hominis per gratiam Dei. Quamvis
posset etiam, sicut alii interpretati sunt, intelligi Spiritus Dei
in eo quod dicitur, de spiritu tuo qui est in te; ut dictum sit,
tuo, quia fit etiam noster qui Dei est, cum accipimus eum: sicut de
Joanne dictum est, In spiritu et virtute Eliae (Luc. I,
17). Non enim anima Eliae in eum fuerat revoluta. Quod si quidam
haeretica perversitate opinantur, quid dicturi sunt in eo quod scriptum
est, Spiritus Eliae requievit super Elisaeum (IV Reg. II,
15); cum jam ille utique haberet animam suam : nisi quia dictum est
de Spiritu Dei, ut etiam per illum operaretur qualia per Eliam
operabatur; non ab illo recedens, ut istum posset implere; aut
dispertitus minus esset in illo, ut posset ex aliqua parte et in isto
esse? Deus est enim qui possit esse in omnibus tantus, in quibus per
illam gratiam esse voluerit. Nunc autem cum ita scriptum sit, Et
auferam de spiritu qui est super te, nec dictum sit, de spiritu tuo,
facilior est absolutio quaestionis: quia intelligimus nihil aliud Deum
significare voluisse, nisi ex eodem Spiritu gratiae illos quoque
habituros adjutorium, ex quo habebat Moyses; ut et isti haberent
quantum Deus vellet, non ut ideo Moyses minus haberet.
|
|