XIX. [Ib. XI, 21-23.]

Et dixit Moyses, Sexcenta millia peditum, in quibus sum in ipsis, et tu dixisti, Carnes dabo eis, et edent mense dierum. Numquid oves et boves occidentur illis, et sufficient illis? aut omnis piscis congregabitur eis, et sufficiet eis? Quaeri solet utrum hoc Moyses diffidendo dixerit, an quaerendo. Sed si putaverimus eum diffidendo dixisse, nascetur quaestio cur hoc ei non exprobraverit Dominus, sicut exprobravit quod ad petram unde aqua profluxit, videtur de potestate Domini dubitasse. Si autem dixerimus hoc eum dixisse quaerendo modum quo fieret, ipsa Domini responsio, ubi ad eum dixit, Numquid manus Domini non sufficiet, quasi redarguentis videtur quod iste ista non credidisset. Sed melius arbitror intelligi Dominum ita respondisse, tanquam modum futuri facti, quem ille requierebat, dicere noluerit, sed potius opere ipso suam potentiam demonstrare. Poterat enim et Mariae dicenti, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco, a calumniantibus objici quod minus crediderit, cum illa modum quaesiverit, non de virtute Dei dubitaverit. Quod autem responsum est illi, Spiritus sanctus superveniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te, poterat et sic responderi quomodo hic, Numquid Spiritui sancto impossibile est, qui superveniet in te? ac sic idem ipse sensus conservaretur. Porro autem talia quaedam dicens Zacharias, incredulitatis arguitur, et vocis oppressae poena plectitur (Luc. I, 34, 35, 18, 19, 20). Quare, nisi quia Deus non de verbis, sed de cordibus judicat? Alioquin et ad illam petram unde aqua profluxit, poterant excusari verba Moysi, nisi in eum clara esset divina sententia quod diffidendo talia dixerit. Nam ita se ea verba habent: Audite me, increduli; numquid de petra ista educemus vobis aquam? Deinde sequitur: Et elevata Moyses manu sua percussit petram virga bis, et exiit aqua multa, et bibit synagoga et pecora eorum. Utique ad hoc congregavit populum, ad hoc illam virgam in qua tanta miracula fecerat sumpsit, eaque petram percussit, atque inde solitae virtutis est consecutus effectus. Verba ergo illa quibus ait, Numquid ex hac petra educemus vobis aquam? possent sic accipi, tanquam diceretur, Nempe ex hac petra secundum vestram incredulitatem aqua educi non potest: ut denique percutiendo ostendereretur, fieri divinitus potuisse quod illi infidelitate non crederent, maxime quia dixerat, Audite me, increduli. Ita quidem intelligi possent haec verba, nisi Deus qui cordis inspector est, quo animo dicta fuerint indicaret. Sequitur enim Scriptura et dicit: Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron, Quoniam non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israel, propter hoc non inducetis vos synagogam hanc in terram quam dedi eis (Num. XX, 10-12). Ac per hoc intelligitur illa verba ita dixisse Moysen, tanquam ad incertum percusserit, ut si non sequeretur effectus, hoc praedixisse putaretur, cum ait, Numquid ex hac petra educemus vobis aquam? quod in animo ejus lateret omnino, nisi Dei sententia proderetur. E contrario itaque isto loco debemus intelligere verba Moysi de promissis carnibus, quaerentis potius quomodo fieret, quam diffidentis fuisse; quando sententia Domini non secuta est, quae vindicaret, sed potius quae doceret.