II. [Ib. I, 20-46.]

Merito quaeritur quid sibi velit quod per omnes tribus, ubi computantur per singulas quasque filii Israel in aetate militari, dicitur, secundum propinquitates eorum, secundum populum eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum; et haec quinque similiter omnino repetuntur, donec tribus omnes compleantur: quasi aliud sit, secundum propinquitates eorum, aliud secundum populos, aliud secundum domos familiarum, aliud secundum numerum nominum, aliud secundum caput; cum potius videantur aliis verbis eadem significare ista omnia. Intentionem autem movet, quia tam diligenter per omnes tribus eadem repetuntur, ut non frustra fieri quivis judicet, etiamsi non intelligat. Nimirum ergo numerus ipse aliquid insinuat sacramenti, ut hoc idem quinquies varie repetatur. Nam iste numerus sicut in ipsis quinque libris Moysi, id est quinarius, in Vetere Testamento maxime commendatur. Illa vero quae deinceps quatuor connectuntur, id est masculina, a viginti annis et supra, omnis qui procedit in virtute, recognitio eorum; quamvis et ipsa per omnes tribus eodem prorsus modo repetantur, habent necessariam differentiam. Cum enim ageretur de numero universae multitudinis ad unam tribum pertinentis, discernendus erat sexus, ideo positum est, Omnia masculina. Et ne parvuli etiam computarentur, adjunctum est, a viginti annis et supra. Rursus ne imbellis aetas senectutis annumeraretur. additum est. omnis qui procedit in virtute. Et omnia concluduntur verbo ejus operis quod fiebat, ut dicatur, recognitio eorum. Recognitio enim haec fiebat, ut hominum millia computarentur. Quinque igitur illa, propinquitates, populi, domus familiarum, numerus nominum, et caput; et ista deinde quatuor, sexus, aetas, virtus, recognitio, fortasse in ipso numero aliquid insinuant. Si enim horum duorum numerorum, id est quinarii et quaternarii, alter multiplicetur ex altero, id est ut quinquies quaterni, aut quater quini ducantur, viginti fiunt. Quo numero etiam adolescentium aetas illa significatur. Qui numerus commemoratur et quando intratur in terram promissionis: et dicitur illa aetas viginti annorum, quae non declinaverit in dextram aut sinistram. Ubi mihi videntur significari sancti fideles ex utroque Testamento fidem veram tenentes. Nam Vetus Testamentum quinque libris Moysi maxime excellit, et Novum quatuor Evangeliis.