XXI. [Ib. XIII, 18-26.]

Et dixit ad eos, Ascendite ista eremo, et ascendetis in montem, et videbitis terram quae sit, et populum qui insidet super eam, si fortis est aut infirmus, si pauci sunt aut multi. Exposuisse intelligitur, secundum quid dixerit, si potens est aut infirmus; hoc est, si pauci sunt aut multi. Nam quomodo possent de monte prospicientes sentire humanarum virium fortitudinem? Potest et alius sensus esse multo congruentior veritati. Quod ait, Ascendetis in montem, in ipsam terram dixit, quam explorare volebant. Non enim possent facile exploratores intelligi, ubi tanquam peregrinantes omnia perquirebant. Nam si de montis vertice eos putaverimus conspexisse terram, et explorasse; quomodo possent exquirere omnia quae Moyses exquirenda praecepit? quomodo intrare civitates, quas eos Scriptura dixit intrasse? quomodo de illa valle botrum tollere, propter quem et loco nomen est inditum, ut vallis Botri diceretur? In ipso ergo monte explorabatur terra, quia ipsa erat quae exploraretur: et ibi erat quidam depressior locus, de qua valle botrus ablatus est.