XXIII. [Ib. XIV, 9.]

Caleb et Jesus Nave loquentes ad populum Israel ne timerent ingredi terram promissionis, dixerunt inter caetera: Vos autem ne timueritis populum terrae, quoniam cibus nobis sunt. Abscessit enim tempus ab eis, Dominus autem in nobis; ne timueritis eos. Quod dictum est, Cibus nobis sunt, intelligi voluerunt, consumemus eos. Quod vero adjunxerunt, Abscessit enim tempus ab eis, Dominus autem in nobis: satis diligenter non dixerunt, Abscessit Dominus ab eis; impii quippe antiquitus fuerunt: sed quoniam et impiis occulta dispensatione divinae providentiae datur tempus florendi atque regnandi, Abscessit, inquiunt, tempus ab eis, Dominus autem in nobis. Non dixerunt, Abscessit tempus ab eis, et nostrum successit: sed, Dominus autem in nobis, non tempus. Illi enim tempus habuerunt, isti Dominum Deum temporum creatorem et ordinatorem, et quibusque, ut ei placet, distributorem.