|
Quod praecipitur quomodo
expientur peccata quae non sponte committuntur, merito quaeritur quae
sint ipsa peccata nolentium: utrum quae a nescientibus committuntur;
an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere
compellitur: nam et hoc contra voluntatem facere dici solet. Sed
utique vult propter quod facit, tanquam si pejerare nolit, et facit
cum vult vivere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. Vult
ergo facere, quia vult vivere: et ideo non per seipsum appetendo ut
falsum juret, sed ut falsum jurando vivat. Quod si ita est, nescio
utrum possint dici ista peccata nolentium, qualia hic dicuntur
expianda. Nam si diligenter consideretur, forte ipsum peccare nemo
velit, sed propter aliud fit, quod vult qui peccat. Omnes quippe
homines qui scientes faciunt quod non licet, vellent licere: usque
adeo ipsum peccare nemo appetit propter hoc ipsum, sed propter illud
quod ex eo consequitur. Haec si ita se habent, non sunt peccata
nolentium, nisi nescentium; quae discernuntur a peccatis volentium.
|
|