XXV. [Ib. XV, 30, 31.]

Et anima quaecumque peccaverit in manu superbiae ex indigenis, aut ex proselytis, Deum hic exacerbat, et exterminabitur anima illa de populo suo; quoniam verbum Domini contempsit, et mandata ejus disperdidit: contritione conteretur anima illa, peccatum ejus in illa. Quae sint peccata quae fiunt in manu superbiae, id est superbia committuntur, Scriptura ipsa in consequentibus satis exposuit, ubi ait, Quoniam verbum Domini contempsit. Aliud est ergo praecepta contemnere, aliud magni quidem pendere, sed aut ignarum contra facere, aut victum. Quae duo fortasse pertineant ad illa peccata quae a nolentibus fiunt, de quibus superius quemadmodum Deo propitiato expiarentur admonuit; ac inde subjecit peccata superbiae, cum quisque superbiendo, id est praeceptum contemnendo perperam facit. Quod genus peccati non dixit ullo genere sacrificii purgari oportere, tanquam insanabile judicans, illa duntaxat curatione quae per sacrificia gerebatur, qualia facienda in hac Scriptura praecipiuntur: quae si per se ipsa attendantur, nulli peccato possunt mederi; si autem res ipsae quarum haec sacramenta sunt inquirantur, in eis inveniri poterit purgatio peccatorum. Quod ergo scriptum est, Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3), iste significatus est, quem Scriptura hoc loco dicit, in manu superbiae delinquere. Hoc igitur sine poena ejus qui committit, non potest aboleri; atque ideo non potest esse impunitum, et cum poenitendo sanatur: ipsa enim afflictio poenitentis poena peccati est, quamvis medicinalis et salubris. Merito quippe magnum judicatur peccatum, cum superbia praeceptum contemnit: sed e contrario, ut sanari possit, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Verumtamen quia sine poena non fit, ideo hinc talia dicta sunt: Deum, inquit, hic exacerbat; quia Deus superbis resistit (Jacobi IV, 6). Et exterminabitur anima illa de populo suo; quoniam talis omnino in numero eorum qui ad Deum pertinent, non est. Quoniam verbum Domini contempsit, et mandata ejus disperdidit: contritione conteretur anima illa. Quare autem contritione conteretur, consequenter adjungit, dicens, Peccatum ejus in illa: ac per hoc si tali peccato debitam contritionem ipse sibi adhibeat poenitendo, cor contritum, ut dictum est, Deus non spernet. Quamvis in graeco non dictum sit hoc loco, contritione conteretur; sed, extritione exteretur anima illa: quod ita accipi potest, quasi omni modo terendo exstinguatur, ac non sit. Sed prius natura immortalitatis animae hunc intellectum recusat. Deinde si quod exteritur, omni modo efficeretur ut non sit, non diceret de sapiente, Et gradus ostiorum ejus exterat pes tuus (Eccli. VI, 36). Verum illa discretio magis magisque consideranda est, utrum nemo peccet nisi aut ignarus, aut victus, aut contemnens; unde nunc longum est disputare.