XXVII. [Ib. XVI, 20, 21.]

Et locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Abscedite vos de medio synagogae istius. Notandum est tunc jubere Dominum separationem fieri corporalem, cum jam vindicta imminet malis: sic Noe cum domo sua separatur a caeteris diluvio perituris (Gen. VII, 15); sic Lot cum suis separatur a Sodomis igne coelitus consumendis (Id. XIX, 12); sic ipse populus ab Aegyptiis marinis fluctibus obruendis (Exod. XIX, 20); sic isti nunc a synagoga Chore, Abiron et Dathan, qui se primitus per seditionem abrumpere voluerunt: cum quibus tamen sancti antea viventes et conversantes, et cum caeteris quos reprobat Deus, secundum verba quae in eos increpans dicit, contaminari tamen ab eis minime potuerunt: nec separare se jussi sunt, quando vindictam Dominus sive differebat, sive talem adhibebat, qua innocentes periclitari laedive non possent, sicut serpentum morsibus, sicut strage mortium, qua Deus, quem volebat, sicut volebat, alio percutiebat intacto; non sicut aqua diluvii, aut ignea pluvia, aut aqua maris, aut hiatu terrae, quae permixtos poterat pariter absumere: non quia et ibi Deus suos conservare non posset; sed quid opus erat tentatione miraculi ubi separatio fieri poterat, ut vel aqua, vel ignis, vel hiatus terrae, quos invenisset, auferret? Sic et in fine a zizaniis separabuntur frumenta, ut malos cremantibus flammis, justi fulgeant sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 30, 40-43).