XXVIII. [Ib. XVI, 30.]

Quod ait Moyses de Chore et Abiron et Dathan, In visione ostendet Deus, et aperiens terra os suum absorbebit eos, quidam interpretati sunt, In hiatu ostendet Dominus: credo, putantes dictum KASMATI, quod graece positum est FASMATI, quod pro eo dictum est, ac si diceretur, In manifestatione, quod aperte oculis apparebit. Non enim sic dictum est, In visione, quemadmodum solent dici visiones, sive somniorum, sive quarumque in ecstasi figurarum; sed ut dixi, in manifestatione. Nonnulli autem aliud opinantes, In phantasmate interpretari voluerunt; quod omnino sic abhorret a consuetudine locutionis nostrae, ut nusquam fere dicatur phantasma, nisi ubi falsitate visorum sensus noster illuditur: quamvis et hoc a videndo sit dictum; sed, ut dixi, aliud loquendi consuetudo praejudicavit.