|
Et descenderunt ipsi, et
omnia quaecumque sunt eis, viventes ad inferos. Notandum secundum
locum terrenum dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae
partibus. Varie quippe in Scripturis et sub intellectu multiplici,
sicut rerum de quibus agitur sensus exigit, nomen ponitur inferorum,
et maxime in mortuis hoc accipi solet. Sed quoniam istos viventes
dictum est ad inferos descendisse, et ipsa narratione quid factum
fuerit satis apparet; manifestum est, ut dixi, inferiores partes
terrae inferorum vocabulo nuncupatas, in comparatione hujus superioris
terrae in cujus facie vivitur: sicut in comparatione coeli superioris,
ubi sanctorum demoratio est Angelorum, peccantes angelos in hujus
aeris detrusos caliginem Scriptura dicit tanquam carceribus inferi
puniendos reservari. Si enim Deus, inquit, angelis peccantibus non
pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in judicio
puniendos reservari (II Petr. II, 4): cum apostolus Paulus
principem potestatis aeris diabolum dicat, qui operatur in filiis
diffidentiae (Ephes. II, 2).
|
|