XXX. [Ib. XVI, 36-40.]

Et dixit Dominus ad Moysen et ad Eleazarum filium Aaron sacerdotem: Tollite thuribula aerea e medio exustorum, et ignem alienum hunc semina ibi; quia sanctificaverunt thuribula peccatorum horum in animabus suis: et fac ea laminas ductiles circumpositionem altari; quoniam oblata sunt ante Dominum et sanctificata sunt, et facta sunt in signum filiis Israel. Hoc loco cur non ad Moysen et Aaron, sicut in superioribus, Dominus locutus sit, sed ad Moysen et ad Eleazarum filium Aaron, haec mihi causa interim occurrit: quoniam quaestio erat de progenie sacerdotum, id est de quo genere esse deberent (unde illi ex alio genere, quia sibi usurpare sacerdotium ausi sunt, tam horrendo et mirabili supplicio perierunt); non ad Aaron, qui jam summus sacerdos erat, sed ad Eleazarum voluit loqui Deus, qui ei succedere debebat, et secundo jam sacerdotio fungebatur, ut eo modo seriem generis commendaret, quae in successionibus sacerdotum esse deberet. Unde etiam in consequentibus dicit: Et accepit Eleazar filius Aaron sacerdotis thuribula aerea, quanta obtulerunt qui exusti sunt, et addidit ea circumpositionem altaris, memoriale filiis Israel, ut non accedat quisquam alienigena, qui non est de semine Aaron, imponere incensum ante Dominum: et non erit sicut Chore et sicut conspiratio ejus, sicut locutus est Dominus in manu Moysi. Hoc ergo modo voluit per Eleazarum Deus non sacerdotium, quod jam erat in Aaron, sed successionis sacerdotalis progeniem commendare. Quod vero ait, Et ignem alienum hunc semina ibi, sparge intelligendum est. Et quod addidit, Quia sanctificaverunt thuribula peccatorum horum in animabus suis, locutione quidem inusitata expressa sententia est: sed notandum novo modo dicta sanctificata poena eorum, a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum; quia per eos exemplum datum est caeteris, quo timerent. Circumpositionem autem altari cur ex eis fieri voluit, addidit dicens, Quoniam oblata sunt ante Dominum, et sanctificata facta sunt in signum filiis Israel: non ergo in eis reprobari voluit, quod a talibus oblata sunt; sed hoc potius cogitari et attendi, ante quem oblata sint, id est quia ante Dominum, ut plus in eis valeret nomen Domini ante quem oblata sunt, quam pessimum meritum eorum a quibus oblata sunt. Hoc autem jam et in Exodo commemoraverat Scriptura, quando altare fabricatum dicit (Exod. XXVII, 2): unde intelligitur genera rerum gestarum distributa esse per libros, non temporum ordo contextus. Nam et de virga Aaron, quomodo res gesta sit, ut et florens et germinans electionem sacerdotii ejus divinitus indicaret, in hoc libro Scriptura narravit (Num. XVII, 8); et tamen de ipsa virga in Exodo dicitur, ut in sanctis sanctorum cum manna in arca poneretur, quando praecipitur de tabernaculo fabricando (Exod. XXVI); quod utique longe ante praeceptum est, quam ipsum tabernaculum fabricatum perfectumque consisteret: stetit autem primo mense secundi anni, ex quo de Aegypto egressi sunt (Id. XL, 15), et liber iste incipit a secundo mense ejusdem anni secundi, primo die mensis: unde clarum est ista, si librorum ordinem consideremus, per recapitulationem, id est praeteritorum recordationem commemorari, quae putant, qui minus diligenter intendunt, eodem facta ordine quo narrantur.