XXXI. [Ib. XVIII, 1.]

Et ait Dominus ad Aaron, dicens: Tu et filii tui, et domus patris tui tecum, accipietis peccata sanctorum; et tu et filii tui accipietis peccata sacerdotii vestri. Haec sunt peccata quae appellantur sacrificia pro peccatis. Proinde peccata sanctorum dictum est, non quae sancti committant; sed ab eo quod sunt sancta, dictum est sanctorum, quia in sanctis offeruntur: et peccata dicuntur sacrificia pro peccatis; ideo appellata sunt peccata sanctorum. Et peccata sacerdotii vestri, id est, eadem ipsa quae offeruntur pro peccatis: sicut etiam in Levitico declarat, et pertinere debere dicit ad sacerdotem (Levit. VI, 25, 26).