|
Primogenita omnia,
quaecumque fuerint in terra eorum, quantacumque attulerint Domino,
tibi erunt. Hic primogenita, non fetus primitivos pecorum dicit: nam
ipsa graece PROTOTOKA nominatur, haec autem
PROTOGENEMATA. Sed latine duabus his rebus, duo nomina
reperta non sunt. Et ideo ista PROTOGENEMATA quidam
primitias interpretati sunt: sed primitiae APARKAI dicuntur, et
aliud sunt. Haec igitur tria ita discernuntur, quia
PROTOTOKA sunt primitivi animalium fetus, etiam hominum:
PROTOGEN EMATA vero, primi fructus de terra sumpti, vel
de arbore, vel de vite: primitiae autem de fructibus quidem, sed jam
redactis ab agro; sicut de massa, de lacu, de dolio, de cupa, quae
primitus sumebantur.
|
|