XXXIII. [Ib. XIX.]

De juvenca rufa, cujus cinerem ad aquam aspersionis, eorumque mundationem qui mortuum tetigerint, proficere Lex mandavit, nec tacere permittimur; evidentissimum enim signum in ea Novi Testamenti praefiguratur; nec satis digne festinantes dicere de tanto sacramento valemus. Primo enim quod ita coepit de hac re loqui Scriptura, quem non moveat, et intentissimum faciat in altitudine sacramenti? Et locutus est, inquit, Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Ista distinctio Legis, quaecumque constituit Dominus. Procul dubio non est distinctio, nisi inter aliqua duo, vel plura: nam distinctionem singularitas non requirit. Nec distinctionem cujuslibet rei commemoravit, sed addidit, Legis: nec cujuscumque legis: assidue quippe in Scriptura dicitur de unaquaque re, de qua legitime praecipitur, Haec est lex illius vel illius rei; non universalis Lex, quae continet omnia quae legitime praecipiuntur: hic vero cum dixisset, Haec est distinctio Legis; secutus adjunxit quaecumque constituit Dominus, praecipiendo utique, non creando. Nam etiam nonnulli interpretes, quaecumque praecepit Dominus, transtulerunt. Si ergo haec est distinctio Legis, quaecumque praecepit Dominus; procul dubio magna est ista distinctio: et recte intelligitur duo Testamenta distinguere. Eadem quippe sunt in Vetere et Novo: ibi obumbrata, hic revelata; ibi praefigurata, hic manifestata. Nam non solum Sacramenta diversa sunt, verum etiam promissa. Ibi videntur temporalia proponi, quibus spirituale praemium occulte significetur: hic autem manifestissime spiritualia promittuntur, et aeterna. Temporalium autem bonorum atque carnalium, et spiritualium atque aeternorum, quae clarior certiorque distinctio est, quam passio Domini nostri Jesu Christi? in cujus morte satis constitit, non istam terrenam transitoriamque felicitatem a Domino Deo pro magno munere sperandam et optandam: quandoquidem in unigenito Filio suo, quem tanta illa perpeti voluit, longe aliud a se peti exspectarique oportere apertissima distinctione declaravit. Hanc igitur passionem Domini nostri Jesu Christi, velut distinctionem duorum Testamentorum, hoc quod de juvencae rufae mactatione narratur, satis congrue praefigurat.

Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens, Ista distinctio Legis quaecumque constituit Dominus: ac deinde mandare incipit haec adjungens et dicens, Loquere filiis Israel. Potest etiam ita distingui, Et locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens; Ista distinctio Legis, quaecumque constituit Dominus, dicens: non quaecumque constituit Dominus creans, sicut coelum et terram et omnia quae in eis sunt; sed quaecumque constituit Dominus dicens, in duobus videlicet Testamentis; ut deinde sequatur, Loquere filiis Israel, et accipiant ad te juvencam rufam sine vitio. Juvenca rufa carnem Christi significat. Sexus femineus est, propter infirmitatem carnalem; rufa est, propter ipsam cruentam passionem. Quod autem ait, Accipiant ad te, in ipso Moyse figuram Legis ostendit: quoniam secundum Legem sibi visi sunt occidere Christum, quia solvebat secundum ipsos sabbatum, et sicut putabant, observationes legitimas profanabat. Quod ergo sine vitio dicitur haec juvenca, mirum non est: hanc enim carnem etiam caeterae hostiae figurabant, ubi similiter sine vitio pecora immolari jubentur. Erat quippe illa caro in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), sed non caro peccati. Verumtamen hic ubi evidentius Legis distinctionem Deus voluit commendare, parum fuit dicere, sine vitio, nisi diceretur, quae non habet in se vitium: quod si repetendi causa dictum est, fortasse non frustra est, quod eam rem ipsa repetitio firmius commendavit. Quanquam et illud non abhorret a vero, ut ideo additum intelligatur, quae non habet in se vitium, cum jam dictum esset, juvencam sine vitio, quia in se non habuit vitium caro Christi, in aliis autem habuit, qui membra sunt ejus. Quae enim caro in hac vita sine peccato, nisi illa sola quae non habet in se vitium? Et non est superpositum super eam jugum. Non enim subjugata est iniquitati, cui subjugatos inveniens liberavit, et eorum vincula disrupit, ut ei dicatur, Disrupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16, 17). Super illius quippe carnem non est positum jugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam (Joan. X, 18).

Et dabis eam, inquit, ad Eleazarum sacerdotem. Cur non ad Aaron, nisi forte ita praefiguratum est, non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros hujus sacerdotii passionem Domini perventuram? Et ejicient eam extra castra: sic et ejectus est Dominus passurus extra civitatem. Quod autem ait, in locum mundum; ita significatum est, quia non habuit causam malam. Et occident eam in conspectu ejus: sicut occisa est caro Christi in conspectu eorum qui jam futuri erant in novo Testamento Domini sacerdotes.

Et accipiet Eleazar sanguinem ejus, et asperget contra faciem tabernaculi testimonii a sanguine ejus septies. Haec testificatio est, Christum secundum Scripturas fudisse sanguinem in remissionem peccatorum (Rom. III, 25; et Ephes. I, 7). Ideo contra faciem tabernaculi testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio praenuntiatum: et ideo septies, quia ipse numerus ad mundationem pertinet spiritualem.

Et cremabunt eam in conspectu ejus. Puto quia concrematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura est quippe ignis ut in superna moveatur, et in eum convertitur quod crematur. Nam et ipsum cremare de graeco in latinum ductum verbum est a suspensione . Quod vero additum est, in conspectu ejus, id est in conspectu sacerdotis, hoc mihi insinuatum videtur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. Jam quod sequitur, Et pellis ejus et carnes et sanguis ejus cum stercore ejus comburetur, id ipsum expositum est quomodo concremabitur: et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quae commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est; verum etiam contumelia et abjectio plebis, quam nomine stercoris significatam puto, converteretur in gloriam, quam combustionis flamma significat.

Et accipiet sacerdos lignum cedrinum et hyssopum et coccinum, et immittet in medium combustionis juvencae. Lignum cedrinum spes est, quae debet in supernis firmiter habitare. Hyssopus fides, quae cum sit herba humilis, radicibus haeret in petra. Coccinum charitas, quod fervorem spiritus igneo colore testatur. Haec tria debemus mittere in resurrectionem Christi, tanquam in medium combustionis illius, ut cum illo sit abscondita vita nostra, sicut dicit Apostolus: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3).

Et lavabit vestimenta sua sacerdos, et lavabit corpus suum aqua, et postea introibit in castra, et immundus erit sacerdos usque ad vesperam. Lavatio vestimentorum et corporis quid est, nisi mundatio exteriorum et interiorum? hoc sacerdos. Deinde sequitur: Et qui comburet eam, lavabit vestimenta sua, et lavabit corpus suum aqua, et immundus erit usque ad vesperam. In eo qui comburit, eos figuratos arbitror, qui Christi carnem sepelierunt, resurrectioni eam veluti conflagrationi mandantes.

Et congregabit homo mundus cinerem juvencae, et ponet extra castra in locum mundum. Quid dicimus cinerem juvencae, reliquias videlicet illius interfectionis et combustionis, nisi famam quae consecuta est passionem resurrectionemque Christi? Quoniam sunt reliquiae homini pacifico (Psal. XXXVI, 37). Nam et cinis erat, quia velut mortuus ab infidelibus contemnebatur; et tamen mundabat, quia et resurrexisse a fidelibus credebatur. Et quia haec fama apud eos maxime claruit, qui in caeteris gentibus erant, et non erant de consortio Judaeorum, ideo dictum esse existimo, Et congregabit homo mundus cinerem juvencae: mundus utique ab interfectione Christi, quae Judaeos fecerat reos. Et reponet in locum mundum, id est, honorabiliter tractabit: tamen extra castra, quia extra celebrationem Judaicae consuetudinis honor evangelicus claruit. Et erit synagogae filiorum Israel in conservationem. Aqua aspersionis, purificatio est. Postea declarat plenius quemadmodum ex isto cinere fiebat aqua aspersionis, unde mundabantur a contactu mortuorum; quod utique significat ab iniquitate hujus moribundae vel morticinae vitae.

Sed mirum est quod sequitur: Et qui congregat, inquit, cinerem juvencae, lavabit vestimenta sua; et immundus erit usque ad vesperam. Quomodo erit ex hoc immundus, qui mundus accesserat; nisi quia et ii qui sibi videntur mundi, in fide Christiana se agnoscunt quia omnes peccaverunt et egent gloria Dei, justificati gratis per sanguinem ipsius (Rom. III, 23, 24)? Hunc tamen vestimenta sua lavare dixit, non etiam corpus suum; credo, quod illius cineris congregatione et repositione in loco mundo, si haec spiritualiter intelligantur, jam intrinsecus vult intelligi fuisse mundatum: sicut Cornelius audiens et credens quod praedicaverat Petrus, ita mundatus est, ut ante visibilem Baptismum, cum suis qui aderant, acciperet donum Spiritus sancti; verumtamen nec visibile Sacramentum contemni potuit (Act. X, 44-48), ut ablutus etiam extrinsecus lavaret quodammodo vestimenta sua. Et erit, inquit, filiis Israel, et proselytis qui apponuntur, legitimum aeternum. Quid aliud ostendit, nisi baptismum Christi, quem significabat aqua aspersionis, et Judaeis et Gentibus profuturum; id est filiis Israel et proselytis, tanquam naturalibus ramis et inserto pinguedini radicis oleastro (Rom. XI, 16-24)? Quem autem non faciat intentum, quod post ablutionem de singulis quibusque dicitur, Et immundus erit usque ad vesperam? Neque hic tantum, sed in omnibus, aut pene in omnibus talibus mundationibus hoc dicitur. Ubi nescio utrum aliquid aliud possit intelligi, nisi quod omnis homo post remissionem plenissimam peccatorum permanendo in hac vita contrahit aliquid, unde sit immundus usque ad ejusdem vitae finem, ubi ei dies iste quodammodo clauditur, quod significat vespera.

Deinde incipit Scriptura dicere, et exsequitur quemadmodum immundi facti homines, aqua illa aspersionis purificentur: Qui tetigerit, inquit, mortuum, omnis anima hominis immunda erit septem diebus: hic purificabitur die tertio et die septimo, et mundus erit. Et hic nihil aliud intelligendum video, nisi contactum mortui, esse hominis iniquitatem. Septem vero dierum immunditiam propter animam et corpus dictam puto; animam in ternario, corpus in quaternario. Quod quare ita sit, longum est disputare. Secundum hoc arbitror dictum per prophetam, In tribus et quatuor impietatibus non adversabor (Amos I, 3). Adjungit autem, et dicit, Si autem non purificatus fuerit die tertio et die septimo, non erit mundus. Omnis qui tetigerit mortuum ab omni anima hominis, et mortuus fuerit, et non fuerit purificatus; id est ante mortuus fuerit tacto mortuo, quam fuerit purificatus; tabernaculum Domini polluit: exteretur anima illa ex Israel. Notandum est quod difficillime reperitur in his libris aliquid evidentius de vita animae post mortem fuisse conscriptum. Hic ergo cum dicit, si fuerit mortuus ante purificationem, manere in illo immunditiam, et exteri animam illam ex Israel, id est a consortio populi Dei; quid aliud vult intelligi, nisi manere animae poenam, etiam post mortem, si cum vivit, mundata non fuerit sacramento isto, quo Christi baptismus figuratur? Quoniam aqua aspersionis, inquit, non est circumaspersa super eum, immundus est; adhuc immunditia ejus in ipso est. Adhuc, scilicet etiam post mortem. Quod vero supra dixit, Tabernaculum Domini polluit, quantum in ipso est utique, dixit: sicut Apostolus, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19): cum exstingui ille non possit. Nam si ex hoc tabernaculum immundum factum vellet intelligi, mundari utique juberet.

Postea vero immundos a mortuis factos, hoc est a mortuis operibus, quae sunt omnes iniquitates, ita mundari jubet: Et accipient illi immundo, inquit, a cinere illius exustae purificationis, et effundent super illum, id est super eumdem cinerem, aquam vivam in vase: et accipiens hyssopum, intingens in aqua vir mundus, et circumaspergens super domum, et super vasa, et super animas, quotquot fuerint illic, et super eum qui tetigerit os humanum, aut vulneratum, aut mortuum, aut monumentum; et asperget mundus super immundum in die tertio et in die septimo: et purificabitur die septimo, et lavabit vestimenta sua, et lavabitur aqua, et immundus erit usque ad vesperam. Alia est aqua aspersionis, et alia utique illa qua lavabit vestimenta sua. Et lavabitur aqua, quam puto spiritualem intelligendam, per significationem, non per proprietatem. Nam sine dubio visibilis erat, sicut illae omnes umbrae futurorum. Proinde qui sacramento Baptismi recte abluitur, quod illa aspersionis aqua figurabatur, mundatur et spiritualiter, id est invisibiliter, et in carne et in anima, ut sit mundus et corpore et spiritu. Quod vero hyssopo dixit aquam aspersionis aspergi, qua herba supra diximus fidem significari; quid aliud occurrit, nisi quod scriptum est, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9)? Non enim prodest Baptismus, si desit fides. A viro autem mundo dixit hoc fieri, ubi significantur ministri portantes personam Domini sui, qui vere vir mundus est . Nam et de his ministris in consequentibus dicit, Et qui circumasperget aquam aspersionis, lavabit vestimenta sua; id est, observabit et corpore . Et qui tetigerit aquam aspersionis, immundus erit usque ad vesperam. Et omne quodcumque tetigerit illud immundus, immundum erit: et anima quae tetigerit, immunda erit usque ad vesperam. Jam dixi superius quid mihi significare videatur, usque ad vesperam.