XXXIV. [Ib. XIX, 16.] |
Omnis qui tetigerit super, faciem campi vulneratum, aut mortuum, aut os hominis, aut monumentum. Quaeri potest quid dictum sit vulneratum, aut mortuum. Si enim aliud voluit intelligi vulneratum, aliud mortuum; cavendum est ne putetur immundus esse etiam qui tetigerit vulneratum vivum, quod utique absurdum est. Sed quia possunt et mortui esse vulnerati, ipsos mortuos intelligitur discrevisse, ut et vulneratum mortuum intelligamus, id est, vulnere peremptum aut mortuum sine vulnere. |