XXXV. [Ib. XX, 11.] |
Quod de petra aqua educta est, apostolus Paulus quid esset exposuit, ubi ait, Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequenti petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Significata est ergo de Christo profluens gratia spiritualis, qua interior sitis irrigaretur. Sed quod virga petra percutitur, crux Christi figuratur. Ligno enim accedente ad petram, gratia manavit: et quod bis percutitur, evidentius significat crucem. Duo quippe ligna sunt crux. |