XXXVI. [Ib. XX, 13.]

Quod de aqua illa quae de petra profluxit dictum est, Haec aqua contradictionis, quia maledixerunt filii Israel ante Dominum, et sanctificatus est in ipsis: prius maledixerunt, quando locuti sunt contra beneficium Domini, quo educti erant de Aegypto; et postea sanctificatus est in ipsis, cum illo miraculo profluentis aquae ejus sanctitas declarata est. An forte duo genera hominum demonstravit, et contradicentium gratiae Christi, et percipientium gratiam Christi; ut illis sit aqua contradictionis, istis sanctificationis? Nam et de ipso Domino in Evangelio legitur, Et in signum cui contradicetur (Luc. II, 34).