XXXVII. [Ib. XX, 17, 19.]

Quod inter mandata Moyses ad regem Edom dicit inter caetera, Neque bibemus aquam de lacu tuo, intelligendum est gratis, id est, quia non gratis bibemus: quod postea manifestat, dicens, Si autem de aqua tua bibemus, ego et pecora mea, dabo pretium tibi.