IV. [Ib. III, 5-7.]

Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens, Accipe tribum Levi; et statues eos in conspectu Aaron sacerdotis, et ministrabunt ei: et custodient custodias ejus, et custodias filiorum Israel, ante tabernaculum testimonii. Quas FYLAKAS graecus dixit, has nostri interpretes alii custodias, alii excubias interpretati sunt. Sed mirum nisi vigiliae melius dicuntur quae solent in castris ternarum horarum observationem habere. Unde scriptum est, Quarta autem vigilia noctis venit ad eos, ambulans super mare (Matth. XIV, 25): hoc est, post nonam horam noctis, post tres videlicet vigilias. Et multis locis Scripturarum nostri vigilias interpretati sunt, quas Graeci FYLAKAS vocant. Ubi nulla dubitatio est, spatia nocturni temporis significari: quod puto et hic accipiendum. Quomodo enim Levitae jubentur observare custodias Aaron, et custodias filiorum Israel, id est FYLAKAS, nisi fortasse dictum est, ne putarent ab observandis vigiliis, quae proprie in castris observari solent, propter honorem quo serviebant tabernaculo, immunes se esse debere, cum et ipsos oporteret propter opera tabernaculi non minus vicissim observare vigilias, quae observarentur in aliis circumquaque castris filiorum Israel?