XL. [Ib. XXI, 2.] |
Et vovit Israel votum Domino, et dixit, Si mihi tradideris populum istum subjectum, id est, si mihi eum tradendo subjeceris, anathemabo illum et civitates ejus. Hic videndum est, quomodo dicatur anathemabo, quod vovetur, et tamen pro maledicto ponitur, sicut et de isto populo dicitur: unde illud est, Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9). Hinc vulgo ductum est, ut devotatio dicatur: nam devotare se quemquam, nemo fere dicit, nisi maledicens. |