|
Et anathemavit eum et civitatem ejus:
et vocatum est nomen loci illius Anathema. Hinc ductum est ut
anathema, detestabile aliquid et abominabile videatur. Ut enim nihil
inde victor in usus suos auferret, sed totum in poenam luendam
voveret, hoc erat anathemare, quod vulgo dicitur devotare. Origo
autem hujus verbi est in graeca lingua ab his rebus, quae votae et
persolutae, hoc est, promissae et redditae, sursum ponebantur in
templis, APO TOY ANO TITENAI: hoc est, sursum
ponere, vel figendo, vel suspendendo.
|
|