XLII. [Ib. XXI, 13, 14.]

In itinere filiorum Israel, quo castra promovebant, atque ponebant, inter caetera scriptum est, Et inde castra collocaverunt trans Arnon in eremo , quod exstat a limitibus Amorrhaeorum. Est enim Arnon limes Moab inter Moab et inter Amorrhaeum. Propterea dicitur in libro, Bellum Domini Zoob inflammavit, et torrentes Arnon, et torrentes constituit inhabitare Er. In quo libro hoc scriptum sit, non commemoravit, neque ullus est in his quos divinae Scripturae canonicos appellamus. De talibus occasiones reperiunt, qui libros apocryphos incautorum auribus et curiosorum conantur inserere, ad persuadendas fabulosas impietates. Sed hic dictum est scriptum in libro, non dictum est in cujus prophetae vel patriarchae sancto libro. Neque negandum est fuisse jam libros sive Chaldaeorum, unde egressus est Abraham; sive Aegyptiorum, ubi didicerat Moyses omnem illorum sapientiam; sive cujusque gentis alterius, in quorum librorum aliquo potuit hoc esse scriptum: qui tamen non ideo sit assumendus in eas Scripturas quibus divina commendatur auctoritas; sicut nec propheta ille Cretensis, cujus mentionem facit Apostolus (Tit. I, 12); nec Graecorum scriptores vel philosophi vel poetae, quos idem ipse apostolus magnum sane aliquid et veraciter promptum ad Athenienses loquens, dixisse confirmat: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Licet enim divinae auctoritati unde voluerit, quod verum invenerit, testimonium sumere; sed non ideo omnia quae ibi scripta sunt, accipienda confirmat. Cur autem hoc isto commemoratum sit loco, non evidenter apparet; nisi forte, ut fines illic inter duas gentes constituerentur, bello actum est, quod bellum ejusdem loci homines propter magnitudinem, bellum Domini esse dixerunt, ut scriberetur in aliquo eorum libro, Bellum Domini Zoob inflammavit: quod vel arserit eodem bello ista civitas, aut ad pugnandum inflammata sit, hoc est, excitata, vel si quid aliud in obscuritate loci hujus latet.