|
Et percussit eum Israel
nece gladii: et dominati sunt terrae ejus ab Arnon usque Jaboc, et
usque ad filios Ammon: quoniam Jazer termini filiorum Ammon sunt.
Et accepit Israel omnes civitates istas. Et habitavit Israel in
omnibus civitatibus Amorrhaeorum in Esebon. Hic certe Israel
possedit civitates Amorrhaeorum, quas bello superavit; quia non eas
anathemavit: nam si eas anathemasset, possidere illi non liceret, nec
inde ad usus suos aliquid praedae usurparet. Notandum est sane
quemadmodum justa bella gerebantur. Innoxius enim transitus
negabatur, qui jure humanae societatis aequissimo patere debebat. Sed
jam ut Deus sua promissa compleret, adjuvit hic Israelitas, quibus
Amorrhaeorum terram dari oportebat. Nam Edom cum similiter eis
transitum denegaret, non pugnaverunt cum ipsa gente Israelitae, id
est filii Jacob cum filiis Esau, duorum germanorum atque geminorum,
quia terram illam Israelitis non promiserat; sed declinaverunt ab
eis.
|
|