XLV. [Ib. XXI, 27.]

Propterea dicent aenigmatistae, Venite in Esebon, et caetera. Qui sint aenigmatistae ideo non apparet, quia non sunt in consuetudine litteraturae nostrae, neque in ipsis divinis Scripturis fere alio loco reperitur hoc nomen: sed quia videntur quasi canticum dicere, quo cecinerunt bellum inter Amorrhaeos et Moabitas gestum, in quo Seon rex Amorrhaeorum Moabitas superavit, non incredibiliter putantur isti aenigmatistae sic tunc appellati, quos poetas nos appellamus; eo quod poetarum sit consuetudo atque licentia miscere carminibus suis aenigmata fabularum, quibus aliquid significare intelligantur. Non enim aliter essent aenigmata, nisi illic esset tropica locutio, qua discussa perveniretur ad intellectum qui in aenigmate latitaret.