XLVI. [Ib. XXII, 4-6.]

Quod dicit Scriptura, posteaquam Israel vicit Amorrhaeos, et possedit omnes civitates eorum, misisse legatos Balac regem Moabitarum ad conducendum Balaam, a quo malediceretur Israel, satis ostenditur non omnes Moabitas venisse in conditionem Seon regis Amorrhaeorum, quando eos bello superavit: si quidem remansit gens Moabitarum usque ad illud tempus, ubi regnaret Balac rex Moab. Quod vero Moab dixit senioribus Madian, id est, Moabitae senioribus Madianitarum, Nunc ablinget synagoga haec omnes qui in circuitu nostro sunt; non una gens erat, sed vicini ad vicinos dixerunt quod pariter cavendum esset. Nam Moab filius fuit Lot ex una filiarum (Gen. XIX, 37), Madian vero filius Abrahae de Cethura (Id. XXV, 2). Non itaque una gens erat, sed duae vicinae atque conterminae.