XLVII. [Ib. XXII, 7-13.]

Quid est quod scriptum est, Et divinationes in manibus eorum, cum de iis diceretur quos miserat Balac ad conducendum Balaam, ut malediceret Israel? Numquidnam ipsi divinabant? an aliqua ferebant unde faceret Balaam, quo posset divinare, tanquam aliqua quae in sacrificiis incenderentur, aut quoquo modo impenderentur; et ideo dictae sunt divinationes, quia per haec ille poterat divinare? an quid aliud? obscure enim dictum est. Notandum sane, quod venit Deus ad Balaam et dixit ei, Quid homines hi penes te? etc. Nec dictum est utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum satis eluceat, cum post haec dicit Scriptura, Et exsurgens Balaam mane. Potest enim movere quomodo cum homine pessimo Deus locutus sit, quod etiamsi in somnis factum esse constaret, non ideo nulla quaestio remaneret, propter ipsam indignitatem. Sic et Dominus Jesus Christus ait de divite illo, qui destruere veteres apothecas et ampliores novas disponebat implere: Dixit ad illum Deus, Stulte, hac nocte anima tua auferetur a te; haec quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Ne quisquam glorietur quod ei loquitur Deus eo modo, quo talibus loquendum esse novit; quando potest hoc et reprobis fieri: quia et cum per angelum loquitur, ipse loquitur.