|
Quod ait Balaam
iterum ad se missis honoratioribus nuntiis, Si dederit mihi Balac
plenam domum suam argento et auro, non potero praevaricare verbum
Domini, facere illud pusillum vel magnum in mente mea, nullum habet
omnino peccatum: sed quod sequitur non est sine gravi peccato. Jam
enim constans esse debuit semel audito, quod ei dixerat Dominus, Non
ibis cum eis, neque maledices populum: est enim benedictus; nec eis
ullam spem dare, quod posset Dominus, tanquam ipse Balaam muneribus
et honoribus flexus, adversus populum suum, quem benedictum esse
dixerat, suam mutare sententiam. Sed ibi se victum cupiditate
monstravit, ubi loqui sibi Dominum de hac re iterum voluit, de qua
ejus jam cognoverat voluntatem. Quid enim opus erat quae sequuntur
adjungere: Et nunc sustinete ibi et vos nocte hac, et sciam quid
adjiciet Dominus loqui ad me? Proinde Dominus videns ejus
cupiditatem captam devictamque muneribus, permisit eum ire, ut per
jumentum quo vehebatur ejus avaritiam coerceret: hoc ipso confundens
illam dementiam, quod prohibitionem Domini per angelum factam
transgredi asina non audebat, quam ille cupiditate transgredi
conaretur, quamvis eamdem cupiditatem timore supprimeret. Venit enim
Deus ad Balaam nocte, et ait illi: Si vocare te venerunt homines,
exsurgens sequere eos, sed verbum quodcumque locutus fuero ad te, hoc
facies. Et exsurgens Balaam mane stravit asinam suam, et abiit cum
principibus Moab. Cur post istam permissionem Deum iterum non
consuluit, et post illam prohibitionem iterum consulendum putavit,
nisi quia ejus maligna cupiditas apparebat, quamvis timore Domini
premeretur? Denique Scriptura sequitur, Et iratus est animatione
Deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus Dei, ut non permitteret
eum in via, et caetera quae sequuntur, donec asina loqueretur. Nihil
hic sane mirabilius videtur, quam quod loquente asina territus non
est, sed insuper ei, velut talibus monstris assuetus, ira
perseverante respondit. Postea illi et angelus loquitur, arguens et
improbans ejus viam: quo viso tamen exterritus adoravit. Deinde ire
permissus est, ut jam per ipsum prophetia clarissima proferretur. Nam
omnino permissus non est dicere quod volebat, sed quod virtute
Spiritus cogebatur. Et ipse quidem reprobus mansit: nam posterior de
illo sancta Scriptura ita locuta est, ut quidam reprehensibiles et
reprobi viam ejus secuti dicerentur: Secuti, inquit, viam Balaam
filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit (II Petr. II,
15.)
|
|