|
De angelo qui locutus est
Balaam in via, quo viso asina ejus progredi non ausa est, Scriptura
ita loquitur: Et iratus est animatione Deus, quia ibat ipse; et
insurrexit angelus Dei differre eum in via. Ubi primo notandum est
quemadmodum dixerit, iratus est Deus, et insurrexit angelus Dei:
nec interposuit iratum Deum misisse angelum, sed tanquam in angelo
iratum Deum significavit; quoniam veritas et justitia Dei irasci
angelum fecit. Nam insurrexit quod dictum est, utique commotione
intelligendum est. Deinde quod ait, differre eum in via, quod graece
positum est DIABALEIN, hoc et in consequentibus dicit ipse
angelus, Et ecce ego exii in dilationem tuam, ubi graecus habet
DIABOLEN.Ubi fortassis accusatio congruentius intelligitur,
ut hic quod dictum est differre eum in via, accusare accipiatur. Unde
creditur etiam diabolus appellatus, tanquam accusator latine dicendus
sit: non quia nemo possit etiam bene recteque accusare; sed quoniam
diabolus amat accusare, utique invidentiae stimulis agitatus, quale
illi in Apocalypsi testimonium perhibetur (Apoc. XII, 9,
10). Positum est autem hoc verbum et in comoedia, unde latinum
esse non dubium est, sub eadem significatione, vel certe vicina, ubi
de patre irato dicitur filio:
|
Orationem sperat invenisse se,
Qua differat te.
|
|
|
Terentius in Andr., act. 2, scen. 4
|
Solet autem hic intelligi, differat, velut hac atque illac ferat
tempestate verborum, quasi discerpat et dissipet; quod utique ille
accusando videbatur esse facturus. Sed etsi differre eum in via sic
intellexerimus, quia distulit angelus ejus festinationem remorando, ut
ei quod opus erat et demonstraret, et diceret; non absurda est hujus
verbi etiam sub ista significatione positio.
|
|