|
Et cum vidisset asina angelum
Dei resistentem in via, et evaginatum gladium in manu ejus, et
declinavit asina de via, et ibat in campum. Campus iste adhuc extra
macerias vinearum fuit. Et percussit asinam in virga, ut corrigeret
eam in via. Et stetit angelus Dei in sulcis vinearum, maceria hinc,
et maceria hinc. Merito quaeritur, si hinc atque inde maceriae in
medio ponebant viam, sicut fieri solet; quomodo ibi stans angelus
dicitur stetisse in sulcis vinearum: neque enim in via inter macerias
potuerunt sulci esse vinearum. Sed ordo verborum est, ut corrigeret
eam in via, maceria hinc, et maceria hinc. In hac ergo via corrigere
voluit asinam Balaam, ut inter macerias ambularet. Interpositum est
autem, Et stetit angelus Dei in sulcis vinearum, in una scilicet
vinearum, quae in medio ponebant viam. Et cum vidisset asina angelum
Dei, compressit se ad parietem, id est ad maceriam illius utique
vineae, in qua non erat angelus, quoniam ab alia parte erat in sulcis
vinearum. Et compressit pedem Balaam ad parietem, et adjecit adhuc
caedere eam. Et apposuit angelus Dei, et adjiciens substitit in loco
angusto; jam non in sulcis vinearum, sed inter ipsas macerias, id est
in via: in quo non fuit declinare dextram neque sinistram. Et cum
vidisset asina angelum Dei, consedit sub Balaam. Caesa enim, retro
non ibat; in parietem non se premebat, quoniam non ab altera parte
terrebatur, sed in media via in angusto angelus erat: restabat ergo ut
subsideret. Et iratus est Balaam, et percutiebat asinam virga. Et
aperuit Deus os asinae, et ait ad Balaam: Quid feci tibi, quia
percussisti me tertio hoc? Et ait Balaam asinae: Quia illusisti
mihi; et si haberem gladium in manu mea, jam transfixissem te.
Nimirum iste tanta cupiditate ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo
terreretur, et responderet quasi ad hominem loquens, cum Deus utique
non asinae animam in naturam rationalem vertisset, sed quod illi
placuerat, ex illa sonare fecisset, ad illius vesaniam cohibendam:
illud fortasse praefigurans, quia stulta mundi electurus erat Deus,
ut confunderet sapientes (I Cor. I, 27), pro illo spirituali
et vero Israel, hoc est promissionis filiis.
|
|