|
Et factus est Spiritus Dei super
illum; id est, super Balaam. Non factus est Spiritus Dei,
tanquam factura sit Spiritus Dei; sed factus est super illum, id
est, factum est ut super illum esset: quomodo, Qui post me venit,
ante me factus est, id est, factum est ut ante me esset, ut
praeponeretur mihi; quia prior me, inquit, erat (Joan. I,
30): et sicut, Dominus factus est adjutor meus (Psal.
XXIX, 11); non enim Dominus factura est, sed factum est ut me
adjuvaret: et, Factus est Dominus refugium pauperum (Psal. IX,
10), id est, factum est ut ad eum refugerent pauperes: et, Facta
est super me manus Domini (Ezech. I, 3, et III, 22), id
est, factum est ut super me esset; et multa talia in Scripturis
reperiuntur.
|
|