|
Et dixit Dominus ad
Moysen: Accipe duces populi, et ostenta eos Domino contra solem;
et auferetur ira animationis Domini ab Israel. Iratus est Deus de
fornicationibus Israel, et carnalibus et spiritualibus; nam et
filiabus Moab se impudice miscuerant, et idolis fuerant consecrati:
hoc ad Moysen dixit, ut ostentaret Domino duces populi contra solem.
In quo verbo intelligitur eos jussos esse crucifigi, ut hoc sit,
Ostenta eos Domino contra solem, id est palam in conspicuo lucis
hujus. Nam graecus ait PARADEIGMATISON, quod dici
posset, Exempla; quia PARADEIGMA exemplum dicitur. Nam
praeter Septuaginta interpretes, Aquila perhibetur dixisse,
confige, vel potius sursum confige, quod est ANAPEXON;
Symmachus autem verbo evidentiore, suspende. Mirum est sane, quod
Scriptura narrare destiterit utrum hoc fuerit ex praecepto Domini
impletum: quod contemni potuisse non video, aut si contemptum est,
impune contemni. Si autem factum est et tacitum, cur ex eo quod
Phinees filius Eleazar transfixit adulteros, placatum fuisse Dominum
Scriptura testatur, plagamque cessasse; quasi crucifixis ducibus,
sicut praeceperat Dominus, adhuc indignatio perseverans alio modo
placanda videretur: cum procul dubio falsum esse non posset, quod
praenuntiaverat et promiserat Dominus, dicens, Accipe duces populi,
et ostenta eos Domino contra solem; et avertetur ira animationis
Domini ab Israel? Si ergo factum erat, quis dubitet iram Domini
aversam fuisse ab Israel? Quid itaque opus erat ut adhuc Phinees ad
placandum Deum sic in adulteros vindicaret, eique testimonium
Scriptura perhiberet quod eo modo placaverit Dominum? Nisi forte
intelligamus, cum illud de ducibus populi Moyses, quod praeceperat
Dominus, implere disponeret, eum voluisse etiam secundum Legem talia
punire flagitia et sacrilegam audaciam, ut juberet quemque interficere
proximum suum diis alienis nefarie consecratum, atque interea etiam
illud Phinees faceret, ac sic ira Domini jam placata, non opus
fuisse duces populi crucifigi. Haec sane severitas illi tempori
congrua, quantum malum sit fornicationis et idololatriae, prudentium
fidei satis evidenter ostendit.
|
|