LIII. [Ib. XXVII, 13, 14.]

Eam causam mortis Moysi dicit Dominus, quam etiam fratris ejus. Ambobus enim etiam hoc ante praedixerat, quod ideo non intrarent cum populo Dei in terram promissionis, quia non eum sanctificaverunt coram populo ad aquam contradictionis (Num. XX, 12); id est quia dubitaverunt de dono ejus, quod posset aqua de petra profluere, sicut exposuimus in eo ipso Scripturae loco (Supra, quaest. 19). Hujus autem rei mysterium datur intelligi, quia nec sacerdotium quod prius institutum est, cujus personam gerebat Aaron, nec ipsa Lex cujus personam gerebat Moyses, introducunt populum Dei in terram haereditatis aeternae; sed Jesus, in quo typus erat Domini Jesu Christi, id est gratia per fidem. Et Aaron quidem ante defunctus est, quam Israel in aliquam partem terrae promissionis intraret; Moyse autem adhuc vivente capta est terra Amorrhaeorum atque possessa, sed Jordanem cum eis non est transire permissus. Ex aliqua enim parte Lex observatur in fide christiana. Ibi enim sunt etiam praecepta, quae hodieque observare Christiani jubemur. Sacerdotium vero illud et sacrificia nullam partem tenent hodie fidei christianae, nisi quod in umbris futurorum acta atque transacta sunt. Cum vero ambobus fratribus, id est Aaron et Moysi, dicitur ut apponantur ad populum suum, manifestum est non esse in illos iram Dei, quae separat a pace sanctae societatis aeternae. Unde manifestatur, non solum officia, sed etiam mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis Dei.