|
Et locutus est Dominus
ad Moysen, dicens: Accipe ad teipsum Jesum filium Nave, hominem
qui habet Spiritum in seipso; et impones manus tuas super eum, et
statues eum in conspectu Eleazari sacerdotis, et mandabis ei in
conspectu omnis synagogae, etc. Notandum est, quod cum jam haberet
Spiritum in seipso Jesu Nave, sicut Scriptura testatur (ubi quid
aliud quam Spiritum sanctum debemus accipere? non enim de spiritu
hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non habebat), jussus est
tamen Moyses ei manus imponere; ne quisquam homo, qualibet
praepollens gratia, sacramenta consecrationis audeat recusare.
|
|