LV. [Ib. XXVII, 20.]

Quid est quod cum Deus praeciperet Moysi de Jesu Nave, ait inter caetera, Et dabis de gloria tua super eum? Nam graeca locutione TES DOXES habet, quod tantumdem valet ac si diceret de gloria, id est APO TES DOXES. Latini autem nonnulli interpretati sunt, dabis gloriam tuam; non, de gloria tua. Sed sive illud esset, ut gloriam tuam diceret, non ideo eam non habiturus erat Moyses; nec quia dixit, de gloria, ideo minutum est quod habebat. Sic enim accipiendum est, ac si diceret, Facies eum socium gloriae tuae: non autem hujusmodi res, quasi partiliter divisae, minuuntur; sed totae sunt omnibus, totae singulis qui earum habent societatem.