|
Si autem mulier voverit votum
Domino, aut definierit definitionem in domo patris sui in juventute
sua, et audierit pater ejus vota ejus, et definitiones ejus, quas
definivit adversus animam suam, et tacuerit pater ejus; et stabunt
omnia vota ejus, et omnes definitiones ejus, quas definivit adversus
animam suam, manebunt ei. Si autem abnuens abnuerit pater ejus,
quacumque die audierit omnia vota ejus, et definitiones ejus, quas
definivit adversus animam suam, non stabunt: et Dominus emundabit
eam, quia abnuit pater ejus. Quoniam quidem de muliere, quae adhuc
in juventute sua in domo patris est, loquitur, merito hic quaeritur
etiam de voto virginitatis; mulieres quippe etiam virgines in
Scriptura appellari solere notissimum est: et videtur etiam Apostolus
de patre loqui, cum dicit, Servet virginem suam; et, Det nuptum
virginem suam (I Cor. VII, 37, 38), et caetera hoc modo:
ubi nonnulli intellexerunt, virginem suam, virginitatem suam; nulla
tamen hoc simili Scripturarum locutione demonstrant, cum sit
inusitatissima. Quod autem ait, adversus animam suam, non sic
accipiendum est, quasi animae noceat talibus votis; sed adversus
animam dicitur, adversus animalem delectationem, sicut etiam de
jejunio praecipiens superius ait, Et affligetis animas vestras
(Num. XXIX, 7).
|
|