LVIII. [Ib. XXX, 6.]

Quod autem ait, Et Dominus emundabit eam, quia abnuit pater ejus; emundabit dixit, a voti non impleti crimine absolvet: sicut in multis locis dicitur, Et mundabit eum sacerdos, id est mundum habebit, mundum judicabit; sicuti est et illud, Mundatione non mundabis reum, id est, Non dices mundum eum qui immundus est.