LIX. [Ib. XXX, 7-16.]

Si autem facta fuerit viro, et vota ejus super eam secundum distinctionem labiorum ejus, quanta definivit adversus animam suam; et audierit vir ejus, et tacuerit ei quacumque die audierit: et ita stabunt omnia vota ejus, et definitiones ejus, quas definivit adversus animam suam, stabunt. Si autem abnuens abnuerit vir ejus in quacumque die audierit omnia vota ejus, et definitiones ejus, quas definivit adversus animam suam, non manebunt: quoniam vir abnuit ab ea et Dominus mundabit eam. Feminam sub patre antequam nubat, et sub viro nuptam, noluit Lex ita vovere aliquid Deo adversus animam suam, id est in aliquarum rerum licitarum atque concessarum abstinentia, ut in eisdem votis feminea valeat auctoritas, sed virilis; ita ut si adhuc innuptae jam concesserat pater vota persolvere, si antequam persolverit nupserit, et viro ejus hoc cognitum non placuerit, non persolvat, et sit omnino sine peccato, quia Dominus mundabit eam, sicut dicit, id est mundam judicabit: neque hoc contra Deum fieri putandum est, cum ipse Deus hoc praeceperit, hoc voluerit.

Sequitur autem de viduis, vel a viro abjectis, id est, non sub potestate viri constitutis, aut patris; et earum vota ad persolvendum libera esse dicit hoc modo: Et votum, inquit, viduae et expulsae, quaecumque voverit adversus animam suam, manebunt ei. Deinde dicit de nupta, si in domo viri sui jam constituta aliquid tale voverit. De illa enim prius dixerat, quae in domo patris voverat, et antequam redderet nupserat. De hac ergo quae in domo mariti vovit, ita loquitur: Si autem in domo viri ejus votum ejus, aut definitio, quae adversus animam ejus cum jurejurando; et audierit vir ejus, et tacuerit ei, et non abnuerit ei; et stabunt omnia vota ejus, et omnes definitiones, quas definivit adversus animam suam, stabunt adversus eam. Si autem circumauferens circumauferat vir ejus, quacumque die audierit omnia, quaecumque exierint ex labiis ejus, secundum vota ejus et secundum definitiones, quae adversus animam ejus, non manent ei: vir ejus circumabstulit, et Dominus mundabit eam. Omne votum et omne jusjurandum vinculi affligere animam, vir ejus statuet ei, et vir ejus circumauferet. Si autem tacens tacuerit ei diem ex die, et statuet ei omnia vota ejus, et definitiones, quae super ipsam, statuet ei; quoniam tacuit ei, die quo audivit. Si autem circumauferens circumauferat vir ejus post diem quem audivit; et accipiet peccatum suum.

Manifestum est ita voluisse Legem feminam esse sub viro, ut nulla vota ejus, quae abstinentiae causa voverit, reddantur ab ea, nisi auctor vir fuerit permittendo. Nam cum ad peccatum ejusdem viri pertinere voluerit, si prius permiserit, et postea prohibuerit; etiam hic tamen non dixit ut faciat mulier quod voverat, quia permissa prius a viro fuerat. Viri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat: non tamen mulieri vel ex hoc permissum dedit, ut cum prius ei vir concesserit, postea si prohibuerit, contemnatur.

Utrum autem ista etiam ad vota continentiae et a concubitu abstinentiae pertineant, merito quaeritur, ne forte ea tantum intelligenda sint adversus animam voveri, quae sunt in cibis et potionibus. Quod videtur et illud significare, ubi Dominus ait, Nonne anima plus est quam esca (Matth. VI, 25)? et cum de jejunio praecipitur, ita praecipitur, Affligetis animas vestras (Num. XXIX, 7). Nescio autem utrum alicubi legi possit, adversus animam dici votum quod de abstinentia concubitus fuerit: maxime quia cum hic Lex auctoritatem viro tribuat, non mulieri quae viro subdita est, ut tunc persolvenda sint vota mulieris, si vir approbaverit; si autem renuerit, non debeantur: Apostolus tamen, cum de concubitu conjugatarum loqueretur, non ibi majorem auctoritatem viro quam feminae dedit; sed, Uxori, inquit, vir debitum reddat, similiter et uxor viro: uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 3, 4). Quando ergo in hac re parem utriusque esse voluit potestatem, puto quod nobis intelligendum insinuet, istam de concumbendo vel non concumbendo regulam non pertinere ad ea vota, ubi non habent parem vir et mulier potestatem, sed viri major est, ac prope ejus solius est. Non enim ait Lex virum non debere reddere vota sua, si uxor prohibuerit; sed uxorem, si vir prohibuerit. Unde non mihi videtur in hujusmodi votis et definitionibus atque obligationibus, quae adversus animam fiunt, etiam ista debere accipi, quae inter se vir et uxor de concumbendo, vel de abstinentia concumbendi placita habuerint.

Deinde quia et istae justificationes dicuntur, et meminimus in illis justificationibus, quae in Exodo sub hoc nomine aliae commemorantur, multa praecipi, quae accipi ad proprietatem non possint, nec in Novo Testamento observentur; sicut de aure servi pertundenda (Exod. XXI, 6), et si quid ejusmodi est: non absurde etiam hic aliquid figurate dictum intelligitur, ut quoniam sunt multae abstinentiae cerimoniarum irrationabiles, et aliquando etiam inimicae veritati, hoc fortasse hic intelligi voluerit, tunc ratas esse, cum rationabiles fuerint; hoc est, cum eas approbaverit ratio, quae ad vicem viri debet regere omnem animalem motionem, quae fit non tantum in appetendo, verum etiam in abstinendo: ut si mente/ et ratione decernitur, tunc fiat; si autem improbatur consilio rationis, non fiat. Quod si ratio quod prius recte faciendum esse decreverit, post improbet, sit peccatum consilii: etiam sic tamen nonnisi rationi motio illa consentiat.