VI. [Ib. III, 12-31.]

Quid est quod Levitas pro primogenitis filiorum Israel sibi Deus deputat, ita ut numeratis primogenitis populi, qui plures inventi sunt quam erat numerus Levitarum, argento redimerentur, quinque siclis pro uno datis? Quod pro pecoribus non est factum, cum et pecora Levitarum pro primogenitis pecorum Israel sibi esse voluerit. Quomodo deinceps primogenita eorum vel pecorum eorum pertinebant ad Deum, ubi jussit immunda primogenita vel humana mutari ovibus? Quomodo non et pro istis deinceps primogenitis computabantur filii Levitarum (manebat enim in posteris eadem tribus, quae posset pro primogenitis posterioribus computari); nisi quia illud justum fuit, ut qui nascerentur de illis qui jam ad portionem Domini pertinebant, datam pro primogenitis qui de Aegypto exierunt, jam Deus proprios haberet, tanquam suos de suis, nec possent pro illis juste computari, qui deinceps primogeniti Deo debebantur? De universo quippe populo, et de universis pecoribus populi data est portio Deo pro primogenitis: et haec portio erat Levitae et pecora eorum. Jam si quid genuissent, Dei erat; non poterat hoc tanquam a populo dari, quod jam alienum erat: ac per hoc debita deinceps primogenita Deo reddi oportebat; nec pro his computari posteros Levitarum vel pecorum eorum.