|
Potest videri quaestio, quomodo
quando Israelitae Madianitas debellaverunt, interfectum dicat
Scriptura Balaam, qui fuerat conductus ad maledicendum populum
Israel: cum superius quando benedicere coactus est, ita eamdem
actionem Scriptura concluserit, cum ait, Et surgens Balaam abiit
reversus in locum suum, et Balac abiit ad semetipsum (Num.
XXIV, 25). Si ergo redierat ad locum suum Balaam, quomodo
hic interfectus est, cum de tam longinquo, id est de Mesopotamia
venerit? An forte reversus est ad Balac, et hoc Scriptura non
dixit? Quanquam etiam possit in locum suum rediisse intelligi, quod
ab ipso loco ubi sacrificia faciebat, in eum locum reversus est unde
illuc exierat, id est, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium. Non
enim dictum est in domum suam, aut, in patriam suam; sed, in locum
suum. Habet autem et quisque peregrinus locum suum, ubi ad tempus
habitat. De ipso autem Balac qui eum conduxerat, non dictum est, ad
locum suum, sed, ad semetipsum; id est, ubi dominans habitabat.
Posset ergo dici ad locum suum, et dominans, et peregrinus: ad
semetipsum autem, non video quomodo posset dici peregrinus, cum ad
hospitium suum venisset.
|
|