|
Et praedam egerunt mulieres
Madian, et suppellectilem eorum, et pecora eorum, et omnia quae
possederant, et virtutem eorum depraedati sunt. Cum jam dixisset
mulieres, supellectilem, et pecora, et omnia quae possidebant; quid
deinde addit, et virtutem eorum depraedati sunt? Nimirum enim haec
intelligenda est virtus, de qua et supra dictum est, misisse millenos
de singulis tribubus cum virtute eorum. An forte cibus quo
sustentabantur, virtus eorum appellata est, quo subministrato vires
suppetunt, et quo subtracto vires deficiunt? Unde per prophetam Deus
cum minaretur, ait: Auferam virtutem panis, et virtutem aquae
(Isai. III, 1). Et Moyses ergo cum annona miserat illos
millenos, quod dictum est, cum virtute eorum; et isti Madianitis
victis etiam hoc eorum inter caetera fuerant depraedati.
|
|