LXIII. [Ib. XXXI, 15, 16.]

Utquid vivificastis omne femininum? Haec enim fuerunt filiis Israel , secundum verbum Balaam, ut recedere facerent et despicere verbum Domini propter Phogor. Hoc consilium malignum, ut eis ad illecebram feminae supponerentur, per quas non solum corporaliter, sed etiam spiritualiter in adorando idolo fornicarentur, quando dederit Balaam Scriptura non dixit; et tamen apparet factum esse, cum hic commemoratur. Sic ergo potuit et redire ipse Balaam, qui jam ierat in locum suum, ut non locum ejus intelligamus peregrinationis hospitium; quamvis hoc Scriptura tacuerit.