LXIV. [Ib. XXXV, 11, 12.]

Quid est quod ait, Et erunt civitates vobis refugia a vindicante sanguinem, et non morietur is qui occidit, quoadusque stet in conspectu synagogae in judicium; cum de iis loquatur, qui nolentes occiderint, et alibi dicat, tunc unumquemque in tali causa confugientium exire liberum de civitate quo confugerat, cum sacerdos maximus fuerit defunctus? Quomodo ergo hic dicit, Et non morietur is qui occidit, quoadusque stet in conspectu synagogae in judicium; nisi quia ideo judicatur ut tunc ei liceat esse in civitate refugii, si manifestum factum fuerit in judicio quod nolens occiderit?