|
Quid est quod ait, Qui
vindicat sanguinem, ipse interficiet homicidam; cum occurrerit ei,
iste interficiet eum? Sic enim sonat male intelligentibus, quasi
passim et sine judicio data fuerit ultori mortis propinqui sui,
licentia occidendi ejus interfectorem. Sed hoc intelligi voluit, quia
secundum id quod supra dictum est, qui occiderit, confugiat ad unam de
civitatibus refugiorum, quoadusque stet in judicium, ne ante inventus
a propinquo occidatur; quia etsi nolens occidit, praeter illas
civitates inventus occiditur. Cum vero in judicium steterit in aliqua
earum civitatum, et judicatus fuerit homicida in aliqua earum in quas
fugere conceditur, esse ibi non sinitur; tum demum jam judicatum,
ubicumque compertum, propinquo licet occidere. Neque enim opus est
eum ad judicium deduci, cum jam fuerit judicatus homicida, et
propterea de illis civitatibus pulsus sit.
|
|