IX. [Ib. V, 6-8.]

Vir, aut mulier, quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, et despiciens despexerit, et deliquerit, anima illa annuntiabit peccatum quod peccavit, et restituet delictum: caput et quintas ejus adjiciet super illud, et reddet cui deliquit ei. Si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat illi delictum ad ipsum; delictum quod redditur Domino, sacerdoti erit, excepto ariete propitiationis per quem exorabit in illo pro eo. Hic ea peccata intelligenda sunt, quorum in his rebus perpetratio est, quae pecunia restitui possunt. Non enim aliter diceret quomodo restituenda sint, nisi damna pecuniaria fuissent. Jubet enim restitui caput et quintas, id est, totum illud quidquid est, et quintam ejus partem, excepto ariete qui fuerat offerendus in sacrificium ad expiandum delictum. Jubet autem illud quod restituitur sacerdotis esse, id est, ipsum caput et quintam, si non est proximus ei in quem commissum est. Ubi utique intelligitur tunc Domino reddendum quod sit sacerdotis, si homo ipse non supersit qui damnum passus est, nec proximus ejus, quem puto haeredem intelligi voluisse. Sed de ipso homine nihil dixit Scriptura: verumtamen cum dicit, Si non ei fuerit proximus, sub hac brevitate insinuat, tunc quaeri proximum ejus, si ipse non fuerit. Si autem nec proximus erit, Domino restituetur, ne impunitum remaneat quod admissum est: quod tamen non cedat in sacrificium, sed sit sacerdotis. Sic sane verba Scripturae distinguenda sunt, Si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat illi delictum ad ipsum: locutionis est enim quod addidit, ad ipsum; aut forte ad ipsum dixit, quod ad ipsum pertineat, id est ipse possideat. Deinde sequitur, Delictum quod redditur Domino, sacerdoti erit: delictum autem dicit, cum redditur ea res quae per delictum ablata est.