LIBER QUINTUS

QUAESTIONES IN DEUTERONOMIUM


QUAEST. I. [DEUT. cap. I, V\ V\ 29, 30.]

In eo quod commemorat Moyses, dixisse se populo timenti hostes inhabitantes terram, quo introducendus fuit, Ne paveatis, neque timeatis ab eis: Dominus Deus noster, qui praecedit ante faciem vestram, ipse simul debellabit eos vobiscum: satis ostenditur ita esse adjutorem Deum, ut etiam homines agant aliquid.