X. [Ib. V, 5, 6, 24]

Quid est quod ait, Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini; tanquam in loco esset Dominus, hoc est in monte unde illi voces audiebant? Quod sic accipiendum est, ut non ex hoc suspicemur Dei substantiam in ullo aliquo esse corporali loco, qui est ubique totus, nec per locorum intervalla propinquat aut recedit: sed demonstrationes ejus in ea creatura, quae non est quod ipse, non aliter humanis sensibus exhibentur. Unde Dominus volens auferre ab hujusmodi suspicionibus mentem nostram, quibus putatur Deus loco aliquo contineri: Veniet, inquit, hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus; quia salus ex Judaeis est. Sed venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 21-24). Medium ergo se dixit Moyses non inter Dei substantiam et populum intervallo aliquo loci; sed quia per eum placuit populo audire caetera Dei verba, posteaquam vehementer est territus, audita de medio ignis voce Dei dicentis Decalogum legis.

Sed merito quaeritur quomodo accipiantur haec verba Deuteronomii, dicente Moyse, Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini; quoniam timuistis a facie ignis, et non ascendistis in montem, dicens, Ego sum Dominus Deus tuus, et caetera: quae jam verba Dei sunt, quae Decalogus continet. Quid ergo vult quod addidit, dicens? Si enim putaverimus hyperbaton, ut ordo verborum sit, Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini, dicens, Ego sum Dominus Deus tuus: non erit verum. Non enim haec verba per Moysen populus, sed de medio ignis audivit: quod cum sustinere non posset audito Decalogo, postulavit ut per Moysen caetera audiret. Restat ergo ut quod positum est, dicens, pro eo positum intelligamus, ac si esset, Cum diceret; ut iste sit sensus, Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini; quoniam timuistis a facie ignis, et non ascendistis in montem, cum diceret, Ego sum Dominus Deus tuus: ut subaudiatur, cum diceret utique Dominus. Cum enim haec verba diceret Dominus, quae consequenter ex Decalogo cuncta commemorat, tunc timuit populus a facie ignis, et non ascendit in montem, et rogavit ut per Moysen potius verba Domini audiret (Exod. XX, 18, 19).

Quae verba Moyses commemorat in Deuteronomio dicta sibi a populo, cum audire jam nollent vocem Dei, sed per eum peterent sibi dici quae dicebat Deus; id est, Ecce ostendit Dominus Deus noster nobis gloriam suam, et vocem ejus audivimus e medio ignis, et caetera: non eadem prorsus leguntur in Exodo, ubi primum narrata sunt, quae modo repetuntur. Unde intelligamus, quod aliquoties jam commemoravi, non esse in mendacio deputandum, si aliis quibuslibet verbis eadem voluntas manifestatur, propter Evangelistarum etiam verba, quae ab imperitis et calumniosis tanquam repugnantia reprehenduntur. Neque enim magnum erat Moysi attendere quae in Exodo scripserat, et eisdem omnino verbis illa repetere, nisi pertineret ad sanctos doctores nostros hoc ipsum insinuare discentibus, ut nihil aliud in verbis loquentium quaerant, nisi voluntatem propter quam enuntiandam verba instituta sunt.