|
Quid est quod ait Moyses dictum sibi esse
a Domino de populo Hebraeo, Quis dabit esse sic cor eorum in eis,
ut timeant me, et custodiant mandata mea? An hic jam vult intelligi,
gratia sua concedi hoc beneficium, ut sit in hominibus justitia Dei ex
fide, non quasi propria, velut ex Lege? Hoc enim et per prophetam
significat, dicens, Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor
carneum (Ezech. XI, 19, et XXXVI, 26): quod propter
sensum dictum est, quem caro habet, et lapis non habet, verbo utique
translato. Hoc ipsum et alibi dicit: Ecce dies veniunt, dicit
Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Juda
testamentum novum; non secundum testamentum quod disposui ad patres
eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra
Aegypti. Quoniam hoc est testamentum quod disposui ad eos, post dies
illos: dans leges meas in cor eorum, et in mente eorum superscribam
eas, et iniquitatum eorum et peccatorum eorum non memor ero amplius
(Jerem. XXXI, 31-34). Hoc enim discernit Novum
Testamentum a Veteri, quod in Veteri data est Lex in tabulis
lapideis, in Novo autem in cordibus, quod fit per gratiam. Unde et
Apostolus dicit, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis
carnalibus: et alio loco, Idoneos nos, inquit, fecit ministros
Novi Testamenti, non litterae, sed spiritus (II Cor. III,
3, 6).
|
|