XII. [Ib. VI, 13.]

Quod ait de Domino, Et in nomine ejus jurabis, non ita praeceptum accipiendum est, quasi jurari jusserit; sed in alterius alicujus Dei nomine jurari prohibuit. Melius autem fit si secundum Evangelium nec juraveris (Matth. V, 34); non quia mala est vera juratio, sed ne in perjurium incidatur facilitate jurandi. Qui enim jurat, non solum verum, sed etiam falsum jurare potest: qui autem omnino non jurat, a perjurio longe ambulat.