XIII. [Ib. VIII, 2.]

Et recordaberis omnem viam quam duxit te Dominus Deus tuus in deserto, ut affligeret te, et tentaret te, et cognita faceret quae in corde tuo sunt, si observabis mandata ejus, an non. Hic apertius dictum est, quod alibi genere locutionis obscurum est, ubi legitur, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Intelligitur enim positum esse, ut sciat, pro eo quod est, ut sciri faciat; quod modo dilucide dictum est, Ut tentaret te, et cognita faceret quae in corde tuo sunt: non enim ait, et cognosceret; quod quidem si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.