XIV. [Ib. IX, 6-8.]

Et scias hodie quia non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dat tibi terram bonam istam haereditare; quoniam populus dura cervice es. Certe isti sunt qui propterea non meruerunt perire in deserto, quia nescierunt dexteram aut sinistram : ecce jam dura cervice appellantur. Unde videndum est illud in sacramento esse dictum, non quod istorum merita commendata sint. Nam ne quis existimet subito istos vituperabiles factos, qui merito fuissent ante laudati, paulo post eis dicitur: Memor esto, ne obliviscaris, quanta exacerbasti Dominum Deum tuum in deserto; ex qua die existis de terra Aegypti, donec venistis in locum hunc, increduli perseverastis quae ad Dominum. Quod si quidam eorum tales erant, quidam vero fideles et boni, etiam sic non utique iliis datur terra promissionis, qui nesciunt dexteram aut sinistram, ut hoc sic intelligamus quasi non offenderint Deum. Nam et patres eorum, qui mortui sunt, nec in eamdem terram intrare permissi sunt, tales inveniuntur fuisse, ut in eis essent quidam etiam boni. Propter quod Apostolus, non omnes, sed quosdam eorum dicit offendisse, in quibus, eorum peccata commemorat (I Cor. X, 5-10). Similes quippe istos parentibus suis, ita evidentius docet et ista Scriptura Deuteronomii, quod consequenter adjungit, et dicit: Et in Horeb exacerbastis Dominum. Ubi certe illi exacerbaverunt, qui propter eadem mala merita sua non sunt in terram promissionis inducti.